O Ignis Spiritus Testo
- Home
- >
- H
- >
- Hildegard von Bingen
- >
- Altre Canzoni
- >
- O Ignis Spiritus
Testo O Ignis Spiritus
O ignis spiritus paracliti,
vita vite omnis creature,
sanctus es vivificando formas
Sanctus es unguendo periculose fractos:
sanctus es tergendo fetida vulnera.
O spiraculum sanctitatis,
o ignis caritatis,
o dulcis gustus in pectoribus et infusio cordium
in bono odore virtutum.
O fons purissimus,
in quo consideratur
quod Deus alienos colligit
et perditos requirit.
O lorica vite et spes compaginis
membrorum omnium, et o cingulum honestatis
salva beatos.
Custodi eos qui carcerati sunt ab inimico,
et solve ligatos
quos divina vis salvare vult.
O iter fortissimum quo penetravit omnia;
in altissimis et in terrenis
et in omnibus abyssis
tu omnes componis et colligis.
De te nubes fluunt,
ether volat,
lapides humorem habent,
aque rivulos educunt,
et terra viriditatem sudat.
Tu etiam semper educis doctos per inspirationem sapiente letificos.
Unde laus tibi sit
qui es sonus lauudus, et gaudium viter, spes et honor fortissimus dans premia luics.
Lyrics powered by LyricFind